- CTESIUS
- CTESIUSIuppiter dictus apud Athenienses, in cuius dedicatione ambrosia ferebantur, i. e. omnis generis fruges cum oleo, et lacte, Cael. Rhodig. l. 28. c. 25. Huius statuam in aerario ponebant, Suidas. Consecrationem eius hisce describit Athaeneus, Deipnos. l. 9. Iovis Cresii signa ita statuenda, Cadiscum novum utrinque densatum operculô tegendum: Simulacri auribus coronam e lana alba imponito. Ex numero eius dextro lanam suspendite coloris crocei: amicito etiam, ut crit tibi commodum, deinde Ambrosiam illi affundito. Est autem Ambrosiae aqua pura, oleum et fructuum omne genus: haec omnia misce ad Ambrosiam, vide Casanbonum ad loc. et Ant. van Dalen Schediasmate de Consecrationbus Ethnicis.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.